Re: Antichrist latein
Geschrieben von franz_liszt am 28. Oktober 2004 21:03:20:
Als Antwort auf: Re: Probleme, den zu finden? geschrieben von franz_liszt am 28. Oktober 2004 20:51:48:
Hier schonmal dieselben Stellen aus der Vulgata:
1. Johannesbrief, Kap. 2:
(18) filioli novissima hora est et sicut audistis quia antichristus venit nunc antichristi multi facti sunt unde scimus quoniam novissima hora est
(19) ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis nam si fuissent ex nobis permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis
(20) sed vos unctionem habetis a Sancto et nostis omnia
(21) non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem sed quasi scientibus eam et quoniam omne mendacium ex veritate non est
(22) quis est mendax nisi is qui negat quoniam Iesus non est Christus hic est antichristus qui negat Patrem et Filium1. Johannesbrief, Kap. 4:
(1) carissimi nolite omni spiritui credere sed probate spiritus si ex Deo sint quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum
(2) in hoc cognoscitur Spiritus Dei omnis spiritus qui confitetur Iesum Christum in carne venisse ex Deo est
(3) et omnis spiritus qui solvit Iesum ex Deo non est et hoc est antichristi quod audistis quoniam venit et nunc iam in mundo est
(4) vos ex Deo estis filioli et vicistis eos quoniam maior est qui in vobis est quam qui in mundo